- PURGANTES se
- PURGANTES seGraece Καθαιρόμενοι, infimus inter Christianos ordo, sic dicebantur, qui vel fidem Christianam non recepissent, vel post eam receptam novis contractis culpis piaculares essent facti vel a doemonibus obsessi pacatam vivendi rationem amiserant, eô tamen obsequiô ducerentur, ut vel fidem amplecti, vel culpas exosas abicere vel a daemonibus liberari, avide cuperent. Unde tria eorum genera, Catechumeni, Energumeni et Paenitentes: qui omnes in Narthece stabant, et peractis sacris, ante preces ac communionem, dimittebantur, Purgare autem eos Hierarchae erat, de cuius munere vide S. Maximum, de Cael. Hierarchia, c. 3. Reliqui vero duo ordines erant τȏυ τελειούντων, perficientium, quorum primus modo dictus Hierar cha, secundus Presbyter, tertius Minister: et τȏυ τελουμένων, perfectionem acquirentium quorum primi Monachi, secundi pii Fideles, tertii Paenitentes consistentes, Cl. Suicerus, Eccl. Thes. voce Καθαίρω.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.